UNIVERSITÉ D'OTTAWA Faculté des Arts
Laboratoire de français ancien

Ms. BN latin 14463 (anciennement Saint-Victor 248), f° 28a.
D'après la transcription d'A. Mussafia, Über die von Gautier de Coincy benützten Quellen, dans Denkschriften der kais. Akad. der Wissenschaften in Wien, t. 44 (1894), pp. 17-19.
Miracle 34 dans le recueil de Saint-Victor.

Incipit miraculum de adolescente quem sancta virgo Maria de inferno liberavit.

Fuit quidam nobilis affluensque satis in divitiis et uxor ejus genere nobilissima, que piis non sine viri sui assensu insistebat actibus. Manus utrorumque erga pauperes et ecclesias erat semper largissima. Terreat igitur auditores quod sequitur factum istis male contingens, quod ministravit hostis nequissimi calliditas ingens. Hii vero, de quibus loquimur, in seculari habitu legale conjugium gerentes filios procreaverant et jam ad etatis sue provectionem processerant, celibemque vitam deinceps servare promiserant, itaque juxta preceptum apostoli sobrie et juste et pie vivebant, et que de celesti beatitudine predicari audiebant diligenter devotis operibus adimplebant.Hostis vero invidus eorum castimonie propositionem atque tam humilem illorum non ferens devotionem in sue uxoris illiciti amoris compulit temptationem. Proh dolor! Illi autem cum non solum in quadragesima, verum etiam multo tempore ob amorem pudicitie ab invicem se separaverant, in nocte resurrectionis Dominice operati sunt quod non debuerant. Vir quoque succensus face libidinis ductu diabolico accessit ad mulierem, ejus recordans pulcritudinis prioris. Obstupefacta mulier multis virum increpavit sermonibus et blande bonorum operum allocuta est recordationibus. Nichil illa proficiens ad virum respondit aiens: "Quicquid in hac nocte a nobis fuerit operatum maledictum sit et diabolo mancipatum!" O ingenium inimici nefandum! o factum decepti viri cavendum! Concepit inconsulta infeliciter et peperit infelix dictu miserabiliter. Natus est infans visu mirabilis; crescebat decore spectabilis, in litteris docibilis, in eloquentia laudabilis, sed matris promisso miserabilis. Pater non attendit quod fecerat; mater sciebat quod dixerat. Hic igitur puer, cum ad annum pervenisset duodecimum et a parentibus diligeretur tenere, apparuit matri ejus fallax inimicus, cui votum de puero fecerat temere, dicens: "Mihi factum promissum esto parata anno tercio reddere." Mulier vero inde in cotidianos fletus immersa promissionis infelicis recordatione nocte dieque animum posuit in cogitatione diversa. Mirabatur autem juvenis quod populus de ejus provectu gaudebat solaque misera mater super illo indesinenter eum aspiciens flebat. Requisita igitur est mater a filio cur tantis coram eo semper comprimeretur meroribus, cur [l. cum ?] etiam ab alienis diligeretur hominibus. Diu quidem mater dicere filio rei veritatem distulit, sed tandem interroganti ait quod diabolo eum in conceptione in proprium obtulit. Auditis itaque adolescens sermonibus matris, nocte fugiens reliquit que fuerant patris. Petiit autem anxius juvenis nonnullos sapientium, ut de suo tamen periculoso negotio ei donarent consilium. Peragratis vero multis provinciis et non inveniens quod querebat, venit Romam, ubi suo infortunio finem imponere apud papam et cardinales credebat. Qui nichil ibi reperiens consilii recessit et ad jherosolimitanum episcopum cum litteris pape fatigatus longo itinere accessit. Cui rem, ut fuerat, miserabiliter exposuit et ut ei daret tanti periculi consilium pie cum lacrimis admonuit. Quo audito, pontifex et omnes qui aderant, resoluti in fletibus, nimium condolebant adolescentis suspiriis et gemitibus. Tunc vero pontifex religionis et sanctitatis majores quos potuit congregavit et de juvenis liberatione cum eis concionari cepit. Illo siquidem in tempore quidam vir sanctissimus in heremo vitam solitariam longe multum ab Jherosolimis agens erat, qui visus hominum fugiens corporales etiam cibos reliquerat. Hic angelicis quotidie potiebatur loquelis, hic toto animo spernens seculi delicias conversabatur in celis, huic ab angelo divine celebrationis necessarium ministrabatur, huic de celo sicut nix candidus meridie panis quo reficeretur mittebatur. Quondam autem jam dicto pontifici vir iste notus fuerat eumque in orationibus suis susceperat. Pontifice namque de pueri salute sollicito, ejus venit in mentem divina revelatio, quod ille vir sanctus apud Deum puero posset succurrere anxio. Quo mox accersito, ait pontifex ad eum: "Vade, carissime, ad quendam meritis magnum, qui pro tua liberatione dignus est deprecari Dominum." Misit autem pontifex intersigna per ipsum puerum viro beato, quatinus adolescenti diabolo a matre succurreret donato. Arrepto puer longo itinere solus discessit, quem ante sanctum senem deferens duo panes angelus precessit. Intellexit vir Dei quod aliquis volente Deo veniret ad prandium, et gratias multimodas expansis in celum manibus reddidit donatori omnium. Expectabat itaque senex hospitem, quem venire jam intellexerat, sed miratus est, dum suscepit illum, quod tam pulchra facie et tanta eloquentia juvenis fuerat. Perlectis nempe litteris missis ab jherosolimitano quem noverat episcopo, ait senex ad juvenem: "Attende, frater, pietatis consilium deifice atque Christi genitricis auxilium glorifice; habet namque imperium domina cunctorum virgo Maria super omnes malignos spiritus et potest inferni seras aperire et frangere interiores aditus. Obnixis ergo et multiplicatis precibus eam deprecemur, ut tibi subveniat et te a faucibus inimici expectantis male promissum elementer eripiat." Terminum autem in crastinum hostis expectabat ut juvenem tolleret, et virgo mater misericordie cogitabat ut illum potenter eriperet. Summo namque diluculo, quia dies dominice resurrectionis et rapiendi puerum terminus impletus erat, vir Domini paratus ad missam celebrandam pro juvenis liberatione, quem hostis in vanum expectaverat, cum lacrimis et non sine contritione cordis salutarem hostiam obtulit Domino, ut solitus erat. Timentem vero puerum vir sanctus inter se et altare constituit, quem diabolus de loco illo parum ante pacem,ut promiserat mater infelix, fugiens ad infernum rapuit. Sentiens itaque sacerdos sibi ab hoste juvenem sublatum ingemuit; sed ut virgo virginum mater salvatoris succurreret adolescenti fiduciam in mente habuit. Ecce, fratres, clemens et propitia et ad subveniendum invocantibus se virgo virginum Dei genitrix Maria imperatrix omnipotens succurrere puero non distulit, quem meritis senis sanctissimi ab imo baratro jussu Omnipotentis abstulit. Christus animas fidelium cum resurgeret traxit ab inferno superiori, restituensque illum in loco unde fuerat sublatus, viri Dei satisfecit merori. Cumque "Pax vobiscum" vir diceret beatus, et "cum spiritu tuo" respondit juvenis a demone liberatus, accepta ita puer de manu sacerdotis communione sancta, narravit exultans seni quicquid noverat de sua liberatione et quia multa milia fuerant in inferni dampnatione. Quantum quidem letus juvenis licentia et benedictione viri beati abiit et quam gaudens ad Jherosolimorum episcopum atque parentes suos consolandum rediit, non est facile dictu.