UNIVERSITÉ D'OTTAWA Faculté des Arts

Laboratoire de français ancien

 

§VIII.19. Post illam vero victoriam, petivit urbem Alclud, provinciaeque illi disposuit: pacemque ubique renovavit: circuivit etiam omnes Scotorum nationes, rebellemque populum a feritate sua deposuit: tantam namque justitiam exercebat per patrias, quantam alter praedecessorum suorum non fecerat. Tremebant ergo in diebus ejus quicunque perverse agebant, cum sine misericordia plecterentur. Denique pacificatis Aquilonaribus provinciis, ivit Londoniam: jussitque ibidem Octam atque Eosam in carcere servari. Festo etiam paschali superveniente; praecepit proceribus regni in eandem urbem convenire, ut sumpto diademate tantum diem cum honore celebraret. Paruerunt ergo cuncti, et diversi ex diversis civitatibus venientes, instante festivitate convenerunt. Celebravit itaque solennitatem rex ut proposuerat: et gaudio cum proceribus suis indulsit. Laetitiam agebant cuncti: quia ipsos laeto animo rex receperat. Advenerant namque tot nobiles cum conjugibus et filiabus suis, laeto convivio digni. Aderat inter ceteros Gorlois dux Cornubiae, cum Igerna conjuge sua, cujus pulcritudo mulieres omnes totius Britanniae superabat. Cumque inter alias inspexisset eam rex, subito amore illius incaluit: ita ut postpositis ceteris, totam intentionem suam circa eam verteret. Haec sola erat cui fercula incessanter dirigebat: cui aurea pocula familiaribus internunciis mittebat: arridebat ei multotiens, jocosa verba interserebat. Quod cum comperisset maritus ejus, confestim iratus est, et ex curia sine licentia recessit. Non affuit qui eum revocare quivisset, cum id solum amittere timeret, quod super omnia diligebat. Iratus itaque Uther, praecepit ei redire in curiam suam, ut de illata injuria rectitudinem ab eo sumeret: cui cum parere diffugisset Gorlois, admodum iratus est rex, juravitque jurejurando, se vastaturum regionem ipsius, nisi ad satisfactionem festinaret. Nec mora, praedicta ira inter eos manente, collegit exercitum magnum rex, petivitque provinciam Cornubiae, atque ignem in urbes et oppida accumulavit. At Gorlois non ausus est congredi cum eo, quia ejus minor erat armatorum copia. Unde praeelegit munire oppida sua, donec auxilium suum ab Hibernia impetrasset: et cum magis pro uxore sua quam pro se ipso anxiaretur: posuit eam in oppido Tintagol in littore maris, quod pro tutiori refugio habebat. Ipse vero ingressus est castellum Dimilioc, ne si infortunium supervenisset, ambo simul periclitarentur. Cumque id regi nunciatum fuisset, ivit ad oppidum in quo erat Gorlois, et illud obsedit, omnemque aditum ipsius praeclusit. Emensa tandem hebdomada, reminiscens amoris Igernae, dixit cuidam familiari suo, nomine Ulfin de Ricaradoch: "Uror amore Igernae, nec gaudium habere, nec periculum corporis mei evadere me existimo, nisi ea potitus fuero. Tu ergo adhibe consilium quo voluntatem meam expleam, aut aliter internis anxietatibus interibo." Ad haec Ulfin: "Et quis tibi consiliari valuerit: cum nulla vis accedere queat, qua eam intra oppidum Tintagol adeamus? Etenim situm est in mari, et undique circumclusum ab ipso, nec est alter introitus, nisi quem angusta rupes praebeat: ipsum tres armati milites prohibere queunt, licet cum toto regno Britanniae astiteris. Attamen si Merlinus vates operam insisteret dare: arbitror te posse consilio ipsius desiderio tuo potiri." Credulus itaque rex, Merlinum vocari jussit: nam et ipse ad obsidionem venerat. Vocatus confestim Merlinus, cum in praesentia regis astitisset, jussus est consilium dare, quo rex desiderium in Igerna expleret. Qui comperta anxietate quam rex patiebatur, pro ea commotus est super tanto amore ipsius, et ait: "Ut voto tuo potiaris, utendum est tibi novis artibus et tempore tuo inauditis. Scio medicaminibus meis dare figuram Gorlois, ita ut per omnia ipse videaris. Si itaque parueris, faciam te prorsus simulare eum: Ulfinum vero Jordanum de Tintagol familiarem ejus. Alia autem specie sumpta, adero tertius, poterisque tuto oppidum adire ad Igernam, ac aditum habere. Paruit itaque rex, diligentemque animum adhibuit. Postremo commissa familiaribus suis obsidione, se Merlini medicationibus commisit, et in speciem Gorlois transmutatus est. Mutatus est et Ulfin in Jordanum, Merlinus in Bricelem: ita ut nemini quod fuerant comparerent: deinde aggressi sunt viam versus Tintagol, et cum crepusculo ad oppidum venerunt. Indicato ocyus janitori quod consul adveniret, apertae sunt januae, et intromissi sunt viri. Quid enim aliud accidisset, cum ipse Gorlois reputaretur adesse? Commansit itaque rex ea nocte cum Igerna, et sese desiderata Venere refecit. Deceperat namque illam falsa specie quam assumpserat: deceperat etiam fictitiis sermonibus, quos ornate componebat. Dicebat enim se egressum esse ab obsesso oppido, ut sibi tam dilectae rei atque oppido disponeret: unde ipsa credula nihil quod poscebatur abnegavit. Concepit itaque eadem nocte celeberrimum illud Arturum, qui postmodum ut celebris esset, mira probitate promeruit.

§VIII.20. Interea cum compertum esset per obsidionem, regem non adesse: exercitus ejus inconsulte agens, muros diruere conatur: et obsessum comitem ad praelium provocare. Qui etiam inconsulte faciens, egressus est cum commilitonibus suis, arbitrans parva manu tot armatis se posse resistere: pugnantes ergo hic et inde inter primos interfectus est Gorlois, et socii ejus dissipati. Captum est quoque oppidum quod obsederant, et opes intus repertae non aequa sorte divisae: nam ut cuique administrabat fortuna et fortitudo, rapaci ungue rapiebat. Peracta tandem hujus facti audacia: venerunt nuncii ad Igernam, qui et necem ducis, et obsidionis eventum indicarent. Sed cum regem in specie consulis juxta eam residere inspexissent, erubescentes admirabantur ipsum, quem in obsidione interfectum deseruerant, ita incolumen pervenisse. Nesciebant enim quae medicamenta Merlinus confecerat. Ad tales ergo rumores arridebat rex, atque cum his verbis Comitissam amplexabatur: "Non equidem interfectus sum: sed ut vides, vivo: doleo tamen oppidi mei destructionem, sociorumque meorum caedem: unde nobis timendum est, ne superveniat rex: et nos in oppido isto intercipiat. Ibo ergo prius ei obviam, et me cum ipso pacificabo, ne nobis deterius contingat." Egressus itaque petivit exercitum suum, et exuta specie Gorlois in Utherpendragon rediit. Cumque omnem eventum didicisset, ob caedem Gorlois doluit: sed ob Igernam a maritali copula solutam gravisus est. Reversus itaque ad oppidum Tintagol, cepit illud. Cepitque Igernam et voto suo potitus est. Commanserunt deinde pariter non minime amore ligati: progenueruntque filium et filiam. Fuit autem filii nomen Arturus, filiae vero, Anna.

§VIII.21. Cumque dies et tempora praeterissent, occupavit infirmitas regem: eumque multis diebus vexavit. Interim vero custodes carceris, in quo Octa atque Eosa (quos supra memoravi) taediosam vitam ducebant, diffugerant cum eis in Germaniam, terroremque per regnum intulerant. Asserebat namque rumor, ipsos jam commovisse Germaniam, classemque maximam paravisse in exitium insulae redituros: quod et factum est. Redierunt enim cum maxima classe sociisque innumerabilibus, et partes Albaniae ingressi, civitates atque cives igne ac caede affecerunt. Committitur itaque exercitus Britanniae Lot de Londonesia, ut hostes longius arceret. Erat autem consul ille Leir, eques strenuissimus, sapientia et aetate maturus. Probitate ergo ipsius acclamante, dederat ei rex Annam filiam suam, regnique sui curam, dum infirmitati subjaceret. Hic cum in hostes progressus esset, multoties repulsus est ab eis, ita ut sese intra civitates reciperet: saepius autem fugabat atque dissipabat illos, et nunc ad nemora nunc ad naves diffugere cogebat. Fuit inter eos dubia praeliorum decertatio, ita ut nesciretur utri victoria proveniret. Superbia enim civibus nocebat: quia dedignabantur praeceptis consulis obedire. Unde debiliores exeuntes nequibant imminentes hostes superare.

§VIII.22. Vastata ita fere tota insula, cum id regi nunciaretur: ultra quam infirmitas expetebat iratus est: jussitque cunctos proceres convenire, ut ipsos de superbia et debilitate sua corriperet. Et cum omnes in praesentia sua conspexisset: convicia cum castigantibus verbis intulit, juravitque quod ipsemet eos in hostes conduceret. Praecepit itaque fieri sibi feretrum quo asportaretur, cum ingressum alterius modi abnegaret infirmitas. Praecepit etiam cunctos paratos esse, ut cum opportunitas accideret, in inimicos progrederentur. Nec mora, paratum est feretrum: parati sunt omnes, diesque opportunus instabat.

§VIII.23. Introposito itaque rege, Verolamium perrexerunt, ubi praedicti Saxones universum populum affligebant. Cumque edocti essent Octa et Eosa adventum Britonum, regemque in feretro advectum, dedignati sunt cum eo praeliari, quia in vehiculo advenerat. Aiebant enim ipsum semimortuum esse, nec tantos viros cum hujusmodi homine pugnare decere. Receperunt itaque sese intra urbem: et valvas, quasi nihil timentes, deseruerunt apertas. At Uther, cum id sibi relatum fuisset: jussit ocyus obsidere civitatem, ac moenia undique invadere. Paruerunt itaque cives, et urbem obsederunt, moeniaque invaserunt. Stragem autem Saxonibus dantes, fere dirutis muris ingressi sunt: nisi Saxones ad ultimum resistere incoepissent. Praevalentibus namque civibus, piguerat eos incoeptae superbiae: unde se defendere instituerunt. Scandantes itaque muros omnimodis telis Britones repellebant. Denique cum utrinque decertarent: supervenit nox, quae singulos ab armis ad quietem invitavit. Quietem desiderabant multi: plures vero consilium quo adversarios suos perderent. At Saxones cum inspexissent superbiam suam sibi nocuisse, Britones vero triumphasse: proposuerunt cum diluculo egredi, inimicosque suos ad campestre praelium provocare, quod factum est. Nam ut diem protulit Titan, dispositis catervis egressi sunt, ut propositum exequerentur suum. Quod videntes Britones, diviserunt milites suos per turmas, atque obviam venientes prius invadere coeperunt. Resistunt ilico Saxones, invadunt Britones, et mutuam caedem utrobique conficiunt. Postremo cum multum diei praeteriisset: cessit victoria regi Britonum, interfectisque Octa et Eosa, terga dederunt Saxones. Tanta inde laetitia cepit regem, ita ut cum prius sine juvamine alterius sese erigere nequiret, levi conamine erectus, resedit in feretro, ac si subitam sanitatem recepisset. Solutus etiam in risum, hilari voce in hunc sermonem prorupit: "Vocabunt me Ambrones isti, regem semimortuum, quia infirmitate gravatus in feretro jacebam. Sic equidem eram. Malo tamen semimortuus ipsos superare, quam sanus et incolumis superari, sequenti vita perfuncturus. Praestantius enim est mori cum honore, quam cum pudore vivere."

§VIII.24. Devicti autem Saxones, non idcirco a malitia sua destiterunt: sed Aquilonares provincias ingressi, populos incessanter infestabant. Quos Uther rex (ut proposuerat) affectabat insequi: sed dissuaserunt principes, quia eum gravior infirmitas post victoriam occupaverat. Unde audaciores insistentes hostes, omnibus modis regnum subdere nituntur. Proditioni etiam solitae indulgentes, machinantur qualiter regem dolo interficiant. Et cum alter aditus defecisset, statuerunt eum veneno perdere: quod factum est. Nam cum in urbe Veroliamo jaceret, direxerunt in paupere cultu legatos, qui statum curiae addiscerent: qui cum totum didicissent, inter caetera compererunt unum, quod proditioni ipsius praeelegerunt. Erat namque prope aulam fons nitidissimae aquae, quam rex solitus fuerat potare, cum ceteros liquores propter infirmitatem abhorreret. Fontem namque aggressi sunt nefandi proditores, ipsumque undique veneno infecerunt, ita ut manans aqua tota corrumperetur. Ut ergo potavit ex ea rex festinae morti succubuit. Succubuerunt etiam centum homines post illum, donec comperta fraude, cumulum terrae superposuerunt. Cum autem obitus regis divulgatus fuisset, advenerunt pontifices cum clero regni: tuleruntque corpus ejus ad Coenobium Ambrii: et intra choream gigantum juxta Aurelium Ambrosium more regio humaverunt.

 

Liber nonus.

§IX.1. Defuncto igitur Utherpendragon, convenerunt ex diversis provinciis proceres Britonum in civitatem Cilcestriae: Dubricio urbis Legionum Archiepiscopo suggerentes, ut Arturum filium regis in regem consecraret. Angebat enim eos necessitas: audito namque praedicti regis obitu, Saxones concives suos ex Germania invitaverant: et duce Colgrino ipsos exterminare nitebantur. Subjugaverant etiam sibi totam partem insulae, quae a flumine Humbri, usque ad mare Catanesium extenditur. Dubricius ergo calamitatem patriae dolens, associatis sibi Episcopis Arturum regni diademate insignivit. Erat autem Arturus quindecim annorum juvenis, inauditae virtutis atque liberalitatis: in quo tantam gratiam innata bonitas praestiterat, ut a cunctis fere populis amaretur. Insignibus ergo regiis initiatus, solitum morem servans, largitati indulsit. Confluebat ad eum tanta multitudo militum, ut eis quod dispensaret, deficeret. Sed cui naturalis inest largitio cum probitate licet ad tempus indigeat, nullatenus tamen continua paupertas ei nocebit. Arturus ergo quia in illo probitas largitionem comitabatur: statuit Saxones inquietare, ut eorum opibus quae ei famulabatur ditaret familiam. Commonebat etiam illud rectitudo, cum totius insulae monarchiam debuerat hereditario jure obtinere. Collecta deinde sibi subdita juventute, Eboracum petivit. Cumque id Colgrino compertum esset, collegit Saxones, Scotos et Pictos, venitque ei obvius cum multitudine maxima, juxta flumen Duglas: ubi facto congressu utriusque exercitus in majori parte periclitatus est. Victoria tamen potitus Arturus, Colgrinum fugientem insecutus est: ingressumque intra Eboracum obsedit. Audita itaque fratris sui fuga Badulphus, cum sex milibus virorum obsidionem petivit, ut ipsum inclusum liberaret. Erat autem tunc ipse, quando frater pugnaverat, expectans adventum Cheldrici ducis juxta maritima, qui eis ex Germania in auxilium venturus erat. Cum itaque esset spatio decem miliariorum ab urbe, statuit nocturnum iter arripere, ut furtivam irruptionem faceret. Quod edoctus Arturus, jussit Cadorem ducem Cornubiae, cum sexcentis equitibus et tribus milibus peditum eadem nocte illi obviare. Qui viam qua hostes praeteribant nactus, inopinum impetum fecit: dilaceratisque atque interfectis Saxonibus fugam facere coegit. Qui ultra modum anxius, quod fratri suo auxilium subvectare nequiret: deliberavit apud se qualiter colloquio ipsius frueretur. Existimabat enim aditum salutis utrorumque consilio machinari posse : si illius praesentiam adire quivisset. Cum ergo alterius modi aditum non haberet: rasit capillos suos et barbam, cultumque joculatoris cum cythara cepit. Deinde intra castra deambulans, modulis quos in lyra componebat, sese cytharistam exhibebat. Cumque nulli suspectus esset, accessit ad moenia urbis paulatim ceptam simulationem faciens. Postremo cum ab inclusis compertus esset, tractus est funiculis intra muros, et ad fratrem conductus. Ex tunc viso germano, osculis et amplexibus desideratis sese refecit. Denique cum post multimodas deliberationes, in desperationem egrediendi incidissent, remeabant jam legati ex Germania, qui duce Cheldrico sexcentas naves milite forti oneratas in Albaniam conduxerant. Quo audito, dissuaserunt consiliarii sui Arturo obsidionem diutius tenere, ne si tanta multitudo hostium supervenisset, dubium certamen committerent.

§IX.2. Paruit igitur Arturus domesticorum suorum consilio, et sese intra urbem Londoniarum recepit. Ubi convocato clero et totius potestatis suae primatibus, consilium quaerit, quid optimum, quidve saluberrimum contra Paganorum irruptionem faceret. Communi tandem assensu illato, mittuntur in Armoricam nuncii ad regem Hoelum, qui ei calamitatem Britanniae notificarent. Erat autem Hoelus filius sororis Arturi ex Dubricio rege Armoricanorum Britonum generatus. Unde audita inquietatione quae avunculo ingerebatur, jussit navigium suum parari, collectisque quindecim millibus armatorum, proximo ventorum flatu ad portum Hamonis applicuit. Excepit eum Arturus quo honore decebat, mutuos amplexus saepissime innectens.

§IX.3. Emensis postmodum paucis diebus, urbem Kaerliudcoit petunt a Paganis, quos supra memoravi, obsessam: haec autem in Lindiseinensi provincia inter duo flumina super monten locata, alio nomine Lindocolinum nuncupatur. Ut igitur cum omni multitudine suo convenerunt, praeliati sunt cum Saxonibus, inauditam caedem inferentes. Ceciderunt namque ex eis ea die sex milia, qui partim fluminibus submersi, partim telis percussi vitam amiserunt. Unde ceteri stupefacti, relicta obsidione fugerunt: quos Arturus insequi non cessavit, donec in nemus Caledonis venerunt. Ibi undique ex fuga confluentes, conati sunt Arturo resistere. Conserto itaque praelio, stragem Britonibus faciunt, sese viriliter defendentes. Ibi etenim arborum auxilio, tela Britonum vitabant. Quod Arturus intuens, jussit arbores circa illam partem nemoris incidi, et truncos ita in circuitu locari, ut egressus eis abnegaretur. Volebat namque illos inclusos tam diu obsidere, donec fame interirent. Quo facto, jussit turmas ambire nemus, mansitque tribus diebus ibidem. Cum igitur Saxones quo vescerentur indigerent, ne subita fame perirent, petierunt eo pacto egressum, ut relicto omni auro et argento, cum solis navibus in Germaniam redire sinerentur. Promiserunt quoque se daturos ei tributum ex Germania, obsidesque inde mansuros. Tunc Arturus quaesito consilio, eorum petitioni acquievit. Retinuit namque ipsorum opes, reddendique vectigalis obsides, solumque abscessum largitus est. Cumque illi in redeundo domum aequora sulcarent, piguit peractae pactionis, retortisque velis in Britanniam redierunt, et Totonesium littus adiverunt. Nacti deinde patriam tellurem usque ad Sabrinum mare depopulantur, colonos letiferis vulneribus aficientes. Inde arrepto itinere versus pagum Badonis, urbem obsident. Idque cum regi nunciatum esset, admirans ultra modum ipsorum facinus, jussit fieri judicium de illorum obsidibus brevi mora suspendendis. Praetermissa etiam inquietatione, qua Scotos et Pictos opprimere incoeperat, obsidionem dispergere festinavit. Maximis vero angustiis est cruciatus, quoniam Hoelum nepotem suum morbo gravatum in civitatem Alclud deserebat. Postremo Sumersetensem provinciam ingressus, visa cominus obsidione, in haec verba locutus est: "Quoniam impiissimi atque invisi nominis Saxones fidem mihi dedignati sunt servare: ego fidem Deo meo conservans, sanguinem concivium meorum in ipsos hodie vindicare conabor. Armate vos viri, armate, et proditores istos viriliter invadite, quos proculdubio auxiliante Christo triumphabimus."

§IX.4. Haec eo dicente, sanctus Dubricius urbis Legionum Archiepiscopus, ascenso cujusdam montis cacumine, in hunc modum celsa voce exclamavit: "Viri Christiana professione insigniti, maneat in vobis concivium vestrorum pietas et patriae, qui proditione Paganorum exterminati, vobis sempiternum erunt opprobrium, nisi ipsos defendere institeritis. Pugnate ergo pro patria vestra, et mortem si supervenerit pro eadem ultro patimini: ipsa enim victoria est, et animae remedium. Quicunque etenim pro confratribus suis interierit, vivam hostiam se praestat Deo, Christumque insequi non ambigitur, qui pro fratribus suis animam suam dignatus est ponere. Si aliquis igitur vestrum in hoc bello mortem subierit, fiet ei mors illa omnium delictorum suorum poenitentia et absolutio, dum eam hoc modo recipere non diffugerit." Nec mora: beati viri benedictione hilariti festinavit quisque armare se, et praeceptis ejus parere: ipse vero Arturus lorica tanto rege digna indutus, auream galeam simulacro draconis insculptam capiti adaptat. Humeris quoque suis clypeum vocabulo Priwen: in quo imago sanctae Mariae Dei genitricis impicta, ipsam in memoriam ipsius saepissime revocabat. Accinctus etiam Caliburno gladio optimo, et in insula Avallonis fabricato: lancea dexteram suam decorat, quae nomine Ron vocabatur: haec erat ardua lataque lancea, cladibus apta. Deinde dispositis catervis, Saxones in cuneos more suo dispositos, audacter invasit. Ipsi vero tota die viriliter resistebant, Britones usque insequentes. Vergente tandem ad occasum sole, proximum occupant montem, pro castris eum habituri. Multitudine etenim sociorum confisis, solus mons sufficere videbatur. At ut posterum sol diem reduxit: ascendit Arturus cum exercitu suo cacumen: sed in ascendendo suorum multos amisit. Saxones namque ex summitate occurrentes, facilius ingerebant vulnera, dum ipsos citior cursus in descensu ageret, quam eos in ascensu. Britones tamen cacumen maxima vi adepti, dextris hostium dextras suas confestim conferunt. Quibus Saxones pectora praetendentes, omni nisu resistere nituntur. Cumque multum diei in hunc modum praeteriisset, indignatus est Arturus, ipsis ita successisse: nec sibi victoriam advenire. Abstracto igitur Caliburno gladio, nomen sanctae Mariae proclamat, et sese cito impetu intra densas hostium acies immisit. Quemcunque attingebat, Deum invocando, solo ictu perimebat: nec requievit impetum suum facere, donec quadringentos et septuaginta viros, solo Caliburno glado peremit. Quod videntes Britones, densatis turmis illum sequuntur, stragem undique facientes. Ceciderunt ilico Colgrinus et Badulphus ejus frater, et multa milia aliorum. At viso sociorum periculo Cheldericus continuo in fugam versus est.

Page d'accueil


Dernière mise à jour : 09.11.1999
Pour toute question au sujet de ce site, veuillez vous adresser à :
E-maillabo@francaisancien.net